TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Hoc de Iudaeorum plebe dictum ambigi non potest, quam Dominus a regno suo in superioribus segregavit. Unde omnes quoque haereticos et schismaticos Da regno ei, et ab Ecclesia intellige separatos. Et ideo non Dei, sed immundi spiritus omnes schismaticorum haereticorumque liquido claret esse conventus. Itaque in uno homine totius Iudaici populi comparatio est, a quo per legem spiritus immundus exierat. Sed quia in nationibus et gentibus per fidem Christi requiem reperire non potuit (immundis enim spiritibus Christus incendium est, qui in pectoribus gentilium, quae ante arida erant, postea per baptismum rore Spiritus sancti humescebant, iacula adversarii ignita restrinxerat), ideo regressus ad plebem est Iudaeorum, quae forensi et perfunctoria specie compta, animo manet interiore pollutior. Neque enim sacri fontis irriguo aut abluebat, aut restinguebat ardorem: meritoque ad eam spiritus redibat immundus, adducens secum septem spiritus nequiores se; quoniam in hebdomada Legis et octavae mysterium sacrilega mente commisit. Itaque ut nobis multiplicatur septiformis Spiritus gratia: ita illis immundorum spirituum omnis cumulatur iniuria; universitas enim hoc numero aliquoties comprehenditur, propter quod septimo die conclusis mundi operibus, requievit Deus (Gen. II, 2). Ideo et sterilis septem peperit, et populosa in filiis infirmata est (I Reg. II, 5). Denique ut scias Synagogae populum deformari, ubi Ecclesiae beatitudo laudatur, subiecit: (Vers. 29, 30.) Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis. .