TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Narratio magis quam parabola videtur, quando etiam nomen exprimitur. Non otiose autem hic divitem Dominus perfunctum deliciis saecularibus, in perpetuae famis apud inferos constitutum significavit aerumna: cui non immerito quinque fratres, id est, quinque sensus corporis naturali quadam germanitate videntur fuisse sociati, qui immodicis atque innumeris cupiditatibus aestuabant: Lazarum vero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis, et sanctitatis recessu locavit; ne illecti praesentium voluptate, maneamus in vitiis; vel taedio victi, laborum dura fugamus. Sive itaque Lazarus pauper in saeculo, sed Deo dives: sive apostolicus aliquis pauper in verbo, locuples in fide (neque enim sancta omnis paupertas, aut divitiae criminosae: sed ut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas), sive ergo apostolicus qui veram teneat fidem, verborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum velamina non requirat: feneratam mercedem accipit, impugnans haereticos Manichaeum, Marcionem, Sabellium, Arium, Photinumque (isti enim non aliud quam fratres sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur), reprimens quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus vaporantur: feneratam, inquam, mercedem accipit, cui compensatio exuberantium copiarum, et perpetuitatis usura est.