(Vers. 20, 21.) Nec alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abiectam de mensa divitis collegit: cuius utique ulcera secundum litteram dives fastidiosus horreret, nec inter pretiosas epulas unguentatosque convivas fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret cui odor aeris, et ipsa esset natura fastidio: quamquam insolentia et tumor divitum indiciis competentibus exprimatur, quod ita conditionis immemores humanae sint, ut, tamquam supra naturam siti, de miseriis pauperum incentiva suarum capiant voluptatum, rideant inopem, insultent egenti, et quorum misereri deceat, his auferant.