TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

O felicia ulcera, quae perpetuum excludunt dolorem! O uberes micae, quae repellitis ieiunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis! Abiiciebat vos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum Scripturarum et Legis interna mysteria refutaret (Luc. XIII, 14), micae enim sermones sunt Scripturarum, de quibus dicitur: Et proiecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 17). Abiiciebat vos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat, in iniuriis suis legens plebem. Lambebant ulcera eius qui morsu serpentis intrepidum, excusso serpente, viderunt, et crediderunt (Act. XXVIII, 6). Lambebat ille carceris custos qui vulnera Pauli lavit, et credidit (Act. XVI, 33). Beati canes, in quos ulcerum talium distillat humor; ut adimpleat cor, et impinguet fauces eorum: qui custodire domum, servare gregem, cavere assuescant lupos.