TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Utrumque ergo qui volet, tamquam Lazarus colligat. Cui similem illum puto, qui caesus saepius a Iudaeis (II Cor. XI, 25), ad patientiam credentium, et vocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam velut canibus offerebat, quia scriptum est: Convertentur ad vesperum, et famem patientur ut canes (Psal. LVIII, 15). Quod agnovit Chananitis illa mysterium, cui dicitur: Nemo tollit panem filiorum, et mittit canibus (Matth. XV, 26). Agnovit hunc panem, non panem esse qui videtur, sed illum qui intelligitur; et ideo respondit: Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27). Micae istae de illo pane sunt. Et quia panis verbum est, et fides verbi est, micae velut quaedam dogmata fidei sunt. Unde respondit Dominus, ut ostenderet fideliter dictum: O mulier, magna est fides tua (Ibid., 28) ! .