TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Licet autem advertere quod in villici illius superiore, et istius divitis praesenti comparatione incentivum misericordiae sit: et ibi fortasse sanctis quos amicos dicit, et quibus tabernacula tribuit; hic vero docet pauperibus conferendum. (PL 15 1771A) Cap. XVII (CAP. XVII. - Vers. 3.) Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum. .