Quam bene post divitem qui cruciatur in poenis, subiecit praeceptum veniae largiendae, his utique qui se ab errore convertunt, ne quem desperatio non revocet a culpa! Quam vero moderatus est, ut neque difficilis venia, nec remissa sit indulgentia; ne quem vel austera percellat invectio, vel conniventia invitet ad culpam! Sic et alibi: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum (Matth. XVIII, 15). Plus enim proficiat amica correptio, quam accusatio turbulenta: illa pudorem incutit, haec indignationem movet. Servetur potius quod prodi metuat, qui monetur. Bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur credat, quam inimicum: facilius enim consiliis acquiescitur, quam iniuriae succumbitur. Unde et Apostolus: Corripite, inquit, ut fratrem, ut erubescat, non ut inimicum eum existimetis (II Thess. III, 15). Infirmus enim custos diuturnitatis est timor: pudor autem bonus magister officii; qui enim metuit, reprimitur, non emendatur: quem pudet facere, in naturam vertit. .