TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Pulchre autem posuit: Si peccaverit in te; non enim aequa conditio in Deum, hominemque peccare. Denique Apostolus, qui divini est verus interpres oraculi: Haereticum, inquit, post unam correptionem devita (Tit. III, 10); quia non est aeque perfidia ut culpa, veniabilis. Et quoniam plerumque per imperitiam error obrepit, corripiendum praecepit; ut aut pertinacia vitetur, aut prolapsio corrigatur. Verum quid est: (Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi? .