TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Erit et alia Dominica qua Dominicum corpus resurgat. Novit hanc Paulus, qui ait: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex membris (I Cor. XII, 27). Hoc enim corpus Domini et ossa de ossibus eius capiti cohaerebunt: Caput autem Ecclesiae Christus (Ephes. V, 23). Tunc ergo cessabit ieiunium, quoniam in perpetua iucunditate fatigatio, cura, lassitudo cessabit. Tunc mors destruetur: Novissima enim mors destruetur (I Cor. XV, 26). Nam etsi cessavit in Enoch, et non est inventa in eo; destructa tamen non est: ille enim raptus est, ut evaderet eam (Gen. V, 24): Christus ut destrueret, immolatus est. Et ideo bene dixit: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Ergo in hac resurrectione iterum Christus tamquam suo resurget in corpore. Beatus itaque qui habuerit partem in prima resurrectione; sicut enim primitiae dormientium Christus, sic tunc primitiae resurgentium Ecclesia et sancti eius (I Cor. XV, 20).