TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Hoc mysterium Petrus scire non potuit. Fortasse scierit de Enoch: quis tamen potuit mysterium absconditum in Deo humana mente comprehendere? Veniat ergo Dominus in animam meam, in mentem meam, atque eam subiiciat sibi; ut cum subiecta mens fuerit mea, dicam: Non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psalm. XXII, 4). (Vers. 6.) Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et iactare in mare, et obaudiet vobis. .