De grano sinapis supra dictum est, nunc de arbore mori est disputandum. Arborem lego, non tamen arborem credo. Nam quae ratio, qui profectus hic noster, ut arbor quae laborantibus agricolis ferat fructus, eradicetur, et mittatur in mare? Licet hoc pro virtute fidei possibile iudicemus, ut sensibilibus imperiis natura insensibilis obsequatur: quid sibi vult tamen etiam ipsa arboris species? Legi quidem: Pastor eram caprarum, vellicans mora (Amos VII, 14), et puto prophetam significasse nobis, quod ex peccatorum grege peccator ipse conversus sit: licet conveniat ut futurus gentium propheta fructum quaesisse videatur in sentibus, cibum ex sentibus eruisse, sed decoloros et fetidos greges gentium, populos nationum, in suorum scriptorum pascuis locaturus, ut spirituali refectione pinguescerent; ipse autem de peccatore converso lac spirituale mulgeret. .