TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 17.) Ergo agnosce esse te servum plurimis obsequiis defeneratum. Non te praeferas, quia filius Dei diceris: agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura. Neque te iactes si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt angeli. Vas gentium electus a Domino: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae, subiecit: Sed non in hoc iustificatus sum (I Cor. IV, 4). Et nos ergo non a nobis laudem exigamus, nec praeripiamus iudicium Dei, et praeveniamus sententiam iudicis: sed suo tempori, suo iudici reservemus. Post haec reprehenduntur ingrati: atque ita demum ad tractatum futuri venitur iudicii. (Vers. 31, 32.) In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Lot. .