TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Interrogatus a discipulis Dominus quando veniret regnum Dei, ait: Regnum Dei intra vos est (Vers. 21); utique per veritatem gratiae, non per servitutem culpae. Itaque qui vult esse liber, sit servus in Domino; ea enim parte qua participamur servitute, participamur et regno. Ait ergo: Regnum Dei intra vos est: quando autem veniret, noluit dicere, sed dixit iudicii diem esse venturum; ut terrorem omnibus iudicii imminentis incuteret, nec securitatem dilationis afferret.