Et ne videretur contristare discipulos, si his aliquid denegaret, ait in alio libro: De die autem et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius (Matth. XXIV, 36). Bene medie posuit Filium, est enim idem filius hominis Filius Dei; ut magis dictum secundum filium hominis aestimemus, quia temporum finem non per naturam hominis, sed per naturam Dei novit. Nec alienum tamen a fide est, si Filium accipias Dei. Quid enim est quod bonus Pater Filium celaverit, cui omnia dedit? Aut quomodo non dedit cognitionem temporis, cui dedit ipsius iudicii potestatem? Quomodo autem Filius nescire potest quod Pater novit; cum in Patre Filius sit, et Spiritus scrutetur etiam alta Dei (Ioan. XIV, 11); cum ipse Filius altitudo sit divitiarum sapientiae, et scientiae Dei (I Cor. II, 10)? Sed cur nolit dicere, ostendit alio loco: Non est vestrum scire tempora et annos quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7).