TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Itaque cum respicere prohibearis, multo magis redire prohiberis, et tollere tunicam; comperisti enim quod ei qui tunicam te petierit, remittere debeas et pallium (Matth. V, 40). Ergo directus ad Dei regnum, opes et patrimonium non requiras. Novit et aliam Scriptura tunicam, de qua nos hortatur Apostolus dicens: Ut exspoliantes veterem hominem cum actibus eius, induti novum (Coloss. III, 9 et 10), superioris tunicam non requiramus erroris. Unde et illa, ait: Nocte exui me tunicam meam, quomodo induar eam (Cant. V, 3)? quod non solum renuntiare peccatis, sed etiam memoriam omnem debeas actus superioris abolere. Denique Paulus superiora obliviscens, culpam exuit, poenitentiam non omisit (Philip. III, 13). .