Et ideo Dominus: Memores, inquit, estote uxoris Lot: quae ideo quia respexit retro, perdidit naturae suae munus; retro enim Satanas, retro Sodoma. Quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam. Et ut cognoscas quia non omnes possunt fugere in montem, recordare quia ille qui se a veteribus studiis non reflexit (Sodomam enim ante delegerat) ideo evasit, quia pervenit ad montem (Gen. XIX, 30): illa quae infirmior fuit, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio, ad montem pervenire potuit, sed remansit. . (Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.