TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nec solum duae mentes, sed etiam duae leges in nobis sunt, quarum utramque nobis Apostolus explicavit, dicens: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 22 et 23). Est ergo lex interioris hominis, est etiam exterioris; illa quae peccatum prohibet, ista quae suadet; illa quae damnat errorem, ista quae suggerit; illa quae mentem instruit, ista quae tentat. Sunt etiam duae aliae vehementiores in nobis leges, una Dei, altera peccati, secundum eumdem Apostolum dicentem: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Ibid., 25). Et ostenditur quod si mentem tantummodo dicas, contrariam carnis ostendas; cum enim dicat Paulus se legi Dei mente servire, utique mentem per se ipsam, nisi carne vincatur, bonam esse demonstrat, et natura ita creatam, ut resistat errori. Itaque cum vincitur, mens carnis est, non ex natura habens, sed ex carne, quod labitur; et quasi in nomen proprietatemque victricis victa succedit; natura autem adversa carnis est. Denique mente Deo servimus, carne peccato. Melior autem mens erit, si cooperaria sancto Spiritui religiosum non intermittat officium.