Nec solum molentes duae, sed etiam operantes duo erunt in agro uno, e quibus assumetur unus. Bonus seminator, qui non supra vias seminaverit, sed supra aratum et cultum solum; ut fructum humilitate pressum, non iactatione dispersum terra multiplicet. Relinquitur autem seminator zizaniorum, ex quibus refutabilis similago conficitur. Qui sint autem isti agricolae differentes possumus reperire, si advertamus qua ratione duos νοῦς, hoc est, duas mentes esse in nobis Apostolus dixerit; fortasse enim ideo, quia altera exterioris est hominis, qui corrumpitur, altera interioris, qui per sacramenta renovatur. Et eo ille fortasse deterior, qui extollitur frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput; quia a Domini nostri Iesu Christi salutarium praeceptorum observatione declinat; ipse enim caput omnium, qui auctor est omnium. Alter est ille praestabilior, qui humilitatem diligit, sapientiam quaerit, misericordiam non omittit; bonus scilicet seminator; Dispersit enim, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Hic igitur spiritalis est, ille carnalis. Nam sicut verbis Apostolicis comprehendimus illum extollentem se tumido animo seductorem mente carnis inflari (Coloss. II, 18); ita etiam sanctum virum renovari spiritu mentis ostendimus, dicente eodem: Renovamini autem spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). Duas ergo mentes esse demonstrat; unam, quae mens carnis efficitur, vincta peccato; alteram, quae spiritui copulata, carnis abiurat illecebras.