TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

In divinis quidem Scripturis non verborum seriem, sed rerum pondus examinare debemus; plus enim proficit ad reprimenda peccata, inauditi generis atque deformis belluina quaedam pompa supplicii. Tamen ne cui hinc quoque scandalum generetur infirmo, non otiose simul positam putamus molam asinariam, collum hominis, profundum maris. Etenim cum asini typum populus gentilis acceperit, nonne tibi videtur tamquam molam asinariam volvere, quamdiu in imperitiae suae errore versatur, naturae quidem vinculis alligatus, ut verbum emolat, Deum quaerat: sed opertae mentis caecitate suffusus; ut vultum animi erigere ad Deum, et oculos cordis aperire non noverit? Et ideo sine ulla cursus alacritate, vestigiis in se saepe redeuntibus, invitus usui laborat alieno. Tamen qui molam volvit, consummandi aliquando finem operis habet, et exuendae spem gerit caecitatis; cui vero mola ad collum suspenditur, portat lapidem qui portare Domini iugum recusavit. Asinus ergo ad molam, caecus ad lapidem, gentilis ad saxum, qui adorat eum quem non videt, nec agnoscit: Deus enim non in manufactis habitat (Act. XVII, 24), nec in saxo agnoscitur, sed in spiritu.