TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Uterque igitur populus et gentilis et Iudaeus pompa quadam sermonis huius exponitur, sed vehementior in Iudaeos poena decernitur. Gentilium enim memoria saeculi istius fluctibus obruetur, et coeno mundi huius abolebitur, qui inter ea quae non sunt, esse voluerunt, et alienati a scientia Dei tamquam in profundum maris mersi sunt; at vero Iudaei per patriarchas adsumpti, circumcisione signati, per Legem eruditi, non tamquam ignoti peribunt, sed tamquam sacrilegi punientur. Etenim Atheniensibus ignotus Deus, in Iudaea notus, sed non receptus (Act. XVII, 23). Et ideo qui ignorat, ignorabitur; qui praevaricatur, damnabitur; nec ille exutus a culpa, qui suum nescivit auctorem, et ille exutio a venia, qui Dominum non recepit. Tolerabilius tamen est fidem non detulisse Christo, quam manus intulisse (Psal. LXXV, 2). (Vers. 18, 19.) Interrogavit autem eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Dicit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus. .