TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bene ergo Lex quae praemiserat: Diliges Dominum Deum tuum, et diliges proximum tuum, subiecit: Honora patrem tuum et matrem. Primus enim gradus iste pietatis est; namque hos auctores tibi esse voluit Deus. Honora obsequiis, ut abstineas a contumeliis, quia ne vultu quidem laedenda pietas est parentum. Sed parum est non laedere, quia Lex prospexit ne patiantur iniuriam: Qui enim maledixerit patri vel matri, morte morietur (Exod. XXI, 17): tu honora, ut bonus sis. Aliud est Legis beneficium, aliud pietatis officium. Honora tuos, quia suos Dei Filius honoravit. Legisti enim, Et erat subditus illis (Luc. II, 51): si Deus servulis, quemadmodum tu parentibus? Honorabat igitur Ioseph et Mariam Christus non naturae debito, sed pietatis officio. Honorabat et patrem Deum, quemadmodum nemo potuit honorare, ut esset obediens usque ad mortem: honora ergo et tu parentes.