TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Est autem honor non solum honorificentiae, sed etiam largitatis: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3). Honor enim est deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem tuam. Et si paveris matrem, adhuc non reddidisti dolores, non reddidisti cruciatus quos pro te passa est: non reddidisti obsequia quibus te illa gestavit: non reddidisti alimenta quae tribuit tenero pietatis affectu, immulgens labris tuis ubera: non reddidisti famen quam pro te illa toleravit; ne quid quod tibi noxium esset, ederet; ne quid quod lacti noceret, hauriret. Tibi illa ieiunavit, tibi manducavit, tibi illa quem voluit cibum non accepit, tibi quem noluit cibum sumpsit, tibi vigilavit, tibi flevit: et tu illam egere pateris? O fili, quantum tibi sumis iudicium, si non pascas parentem! Illi debes quod habes, cui debes quod es. Quantum iudicium, si pascat Ecclesia quos tu nolis pascere! Si quis fidelis, inquit, aut si qua fidelis habet viduas, subministret illis; ut non gravetur Ecclesia, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat (I Tim. V, 16). Hoc de extraneis: quid de parentibus? .