Dabisne aliis? Quid si tibi obiiciant: Vade, prius matrem tuam pasce. Nam et si pauperes sunt; impiam tamen non quaerunt collationem. Nonne audisti supra quia dives ille in bysso et purpura recubans, cuius de mensa micas Lazarus colligebat, poenis cruciatur aeternis qui pauperi non impartivit alimenta (Luc. XVI, 19 et seq.)? Si non donare extraneis grave est, quanto gravius excludere parentes? Sed dicis te quod eras parentibus collaturus, Ecclesiae malle conferre. Non quaerit donum Deus de fame parentum. Unde reprehendentibus Iudaeis quia discipuli Domini manus non lavarent, respondit Iesus: Quicumque dixerit: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit, non honorificabit patrem aut matrem (Matth. XV, 5 et 6).