TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quapropter obscuritatem sensus non imprudenter defleximus. Nam Iudaei cum hominum traditionem sequuntur, Dei negligunt: discipuli traditionem Dei praeferentes, hominum negligebant, ut manus non lavarent, cum panem manducarent; quoniam, Qui lotus est totus, non habet necesse ut manus lavet (Ioan. XIII, 10). Laverat eos Iesus, lavacrum aliud non quaerebant; uno enim Christus baptisimate omnia solvit baptismata. Itaque quem laverit Ecclesia, non habet necesse iterum lavari. Ergo mysterio intendebant discipuli, non sui munditiam corporis, sed animae requirentes. Hoc reprehendebant Iudaei: sed argute redarguuntur a Domino, quod inania observent, profutura despiciant. Et ideo illis dicit: Vos quare dicitis patri aut matri, quos Lex praecipit honorari: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit (Exod. XX, 12); id est, cum petit aliquid ad sumptum egens pater aut mater a filio, quia Legem timens Iudaeus excusationem non dandi requirit, dicere solet: Munus quod est ex me, tibi proderit; ut dicatam a filiis Deo pecuniam pater religiosus accipere reformidet. Sec haec traditio hominum est excusationes obtexentium avaritiae suae. Caeterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes (Dist. 86, cap. Caeterum). Nam si iuxta divinum oraculum, contumelia parentis morte luitur (Exod. XXI, 17), quanto magis fames, quae morte gravior est! .