TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod videtur etiam Lucas non omisisse, cum Zachaeum subiicit, qui statura pusillus, hoc est nulla nobilitatis ingenitae dignitate sublimis, exiguus meritis, sicut populus nationum, audito domini Salutaris adventu, quem sui non receperant, videre cupiebat: sed nemo facile Iesum videt, nemo potest Iesum videre constitutus in terra. Et quia non prophetas, non regnum habebat, tamquam formae gratiam naturalis ascendit in sycomorum, vanitatem scilicet Iudaeorum vestigio suo proterens, errata quoque corrigens superioris aetatis: et ideo Iesum interioris domus recepit hospitio. Et bene ascendit in arborem, ut arbor bona bonos fructus faceret, ac naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus in bonam olivam, fructum posset Legis afferre; radix enim sancta, et si rami inutiles, quorum infructuosam gloriam plebs gentium fide resurrectionis quasi quadam corporis elevatione transcendit. (PL 15 1790D) Cap. XIX (Cap. XIX. - Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus. .