TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Zachaeus in sycomoro, caecus in via. Quorum alterum Dominus miseraturus exspectat, alterum mansionis suae claritate nobilitat: alterum sanaturus interrogat, apud alterum se non invitaturum invitat; sciebat enim uberem hospitis sui esse mercedem: sed tamen et si nondum vocem invitantis audierat, audierat affectum.