TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 3.) Quid sibi vult quod nullius alterius staturam Scriptura nisi huius expressit, Quia statura pusillus erat? Vide ne forte malitia pusillus, aut adhuc pusillus fide; nondum enim promiserat, cum ascenderet, nondum viderat Christum, merito adhuc pusillus. Denique Ioannes magnus, quia et Christum vidit, et Spiritum sicut columbam super Christum manentem, sicut ipse ait: Vidi Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum (Ioan. I, 32).