Quae autem turba, nisi imperitae confusio multitudinis, quae verticem nequit videre sapientiae? Ergo Zachaeus, quamdiu in turba est, non videt Christum: supra turbam ascendit, et vidit; hoc est, plebeiam transgressus inscientiam, meruit, quem desiderabat, aspicere. Pulchre autem addidit: (Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus. .