Quae est ista habena, fratres? Quis me doceat quemadmodum ora hominum aut restringat, aut solvat? Monstravit mihi habenam ille qui dixit: Ut detur mihi sermo in apertionem oris mei (Act. IX. 5). Sermo ergo habena est, sermo stimulus est. et ideo durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Docuit igitur hic nos aperire cor, stimulum perpeti, iugum ducere. Doceat et alius linguae retinacula pati. Rarior enim tacendi virtus est, quam loquendi. Doceat plane ille, qui velut mutus adversus dolum non aperuit os suum (Psal. XXXVII, 14), paratus in flagella, et verbera non recusans, ut esset pia sessio Deo.