(Vers. 36.) Disce a domestico Dei gestare Christum; quoniam prius te ille gestabat, cum pastor errantem reduceret ovem (Luc. XV, 6): disce sedula mentis tuae dorsa substernere, disce esse sub Christo, ut possis esse supra mundum. Non quicumque facile vehit Christum, sed ille qui potest dicere: Incurvatus et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9). Quod si desideras non moveri, super illa vestimenta sanctorum elutum fige vestigium. Cave enim ne lutulentis pedibus incedas, cave ne transversis gressibus, perstrata tibi propheticarum viarum itinera derelinquas; namque ut tutior venturis gentibus esset incessus, propriis indumentis usque ad Dei templum qui praeibant Iesum, semitam munierant. Ut tu sine offensione gradiaris, discipuli Domini amictu se proprii corporis exuentes, inter adversa turbarum viam tibi suo stravere martyrio. Si quis tamen ita vult accipere, non renitimur, quod pullus iste iam supra Iudaeorum vestimenta graderetur.