TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quid autem sibi velint ramorum fragmina (Matth. 21, 8), quae utique incedentium gressus implicare consuerunt; dubitarem profecto, nisi me in superioribus bonus mundi totius docuisset agricola, quia iam securis ad radices arborum posita est, quae sub adventus Domini Salutaris infecunda succidat, et infructuosarum inanem gloriam gentium solo sternat, fidelium pedibus proterendam; ut renovatae mentis spiritu nationes, velut novellarum arborum stirpes de vetustis possint germinare caudicibus.