TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Plerique varias significationes de vineae appellatione derivant: sed evidenter Esaias vineam Domini Sabaoth, domum Israel esse memoravit (Esai. V, 7). Hanc vineam quis alius nisi Deus condidit? Hic est ergo qui locavit eam, et peregre profectus est: non quia ex loco ad locum profectus est Dominus, qui ubique semper est: sed quia est praesentior diligentibus, negligentibus abest. Multis autem temporibus abfuit; ne praepropera videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior pervicacia.