TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Unde bene secundum Matthaeum habes, quia Et saepe circumdedit (Matth. XXI, 33), hoc est, divinae custodiae munitione vallavit; ne facile spiritalium pateret incursibus bestiarum. Et fodit in ea torcular (Ibid.). Quomodo intelligimus quid sit torcular, nisi forte quia psalmi pro torcularibus inscribuntur (Psal. VIII, LXXX et LXXXIII); eo quod in his mysteria Dominicae passionis, modo musti sancto fervente Spiritu prophetarum redundantius aestuaverint? Denique ebrii putabantur, quibus Spiritus sanctus inundabat (Act. II, 13). Ergo et hic fodit torcular, in quod uvae rationabilis fructus interior spiritali infusione deflueret. Aedificavit turrim (Matth. XXI, 33), verticem scilicet Legis attollens: atque ita hanc vineam munitam, instructam, ornatam locavit Iudaeis.