(Vers. 11-14.) Eo igitur factum est, ut cum plures alios destinasset, quos Iudaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere, dimiserunt: novissime etiam Filium unigenitum mitteret, quem perfidi, quasi haeredem removere cupientes, occiderunt crucifigendo, eiecerunt negando.