Breviter itaque quam magna, quam multa. Primum quia naturalis est bonitas quae plerumque credit indignis: deinde quia postremum malorum remedium Christus advenit: tum quoniam qui haeredem negat, de auctore desperat. Haeres autem Christus, idemque testator et haeres; quia morti propriae supervivit, et Testamentorum quae ipse condididit, tamquam haereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.