TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 15.) Pulchre ergo interrogat, ut sua se ipsi damnent sententia. Venturum autem Dominum dicit vineae, quod in Filio adsit etiam paterna maiestas, vel quod ultimis temporibus praesentior humanis aspiret affectibus. Ipsi itaque in se sententiam dicunt, ut mali pereant, et ad alios colonos vinea transferatur. Qui igitur sint coloni, quae vinea, consideremus. .