TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et bene: In quo nemo sedit; quia nullus antequam Christus nationum populos vocavit ad Ecclesiam. Denique secundum Marcum sic habes: Quem nemo adhuc sedit hominum (Marc. XI, 2). Alligatus autem perfidiae vinculis tenebatur, iniquo addictus domino, errore famulatus: sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem reum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur; nam et multi dii, et multi domini, sed generaliter: nobis tamen unus Deus, et unus Dominus. Itaque etsi non exprimitur, Dominus definitur non iam per adiunctionem personae, sed per universitatem naturae.