Marcus autem induxit ligatum ante ianuam (Marc. XI, 4); quia extra Christum quicumque est, foris est in via: qui autem in Christo est, foris non est. In transitu, addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non alimenta, non stabulum. Misera servitus cui vagum ius est; plures enim dominos habet, qui unum non habet. Alieni alligant, ut possideant: iste solvit, ut teneat; vehementiora enim dona novit esse, quam vincula. .