ad haec ei quid responderim non satis recolo, cum interea vix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui et aspexit astantes me et fratrem meum, et ait nobis quasi quaerenti similis, 'ubi eram?' deinde nos intuens maerore attonitos: 'ponitis hic' inquit 'matrem vestram.' ego silebam et fletum frenabam, frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non in peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. quo audito illa vultu anxio reverberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: 'vide' ait 'quid dicit.' et mox ambobus: 'ponite' inquit 'hoc corpus ubicumque. nihil vos eius cura conturbet. tantum illud vos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis.' cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingravescente morbo exercebatur. ego vero cogitans dona tua, deus invisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam, recolens quod noveram, quanta cura semper aestuasset de sepulchro quod sibi providerat et praeparaverat iuxta corpus viri sui. quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adiungi ad illam felicitatem et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam et laetabar, admirans quod sic mihi apparuisset (quamquam et in illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit, 'iam quid hic facio?', non apparuit desiderare in patria mori). audivi etiam postea quod iam cum Ostiis essemus cum quibusdam amicis meis materna fiducia conloquebatur quodam die de contemptu vitae huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illisque stupentibus virtutem feminae (quoniam tu dederas ei) quaerentibusque utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere, 'nihil' inquit 'longe est deo, neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine saeculi unde me resuscitet.' ergo die nono aegritudinis suae, quinquagesimo et sexto anno aetatis suae, tricesimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.