TheoFons

Confessiones

CONF · Augustin · 400 · LA · 278 paragraphes · Psaumes : Vulgate · thelatinlibrary.com ↗

nesciebam enim aliud vere quod est, et quasi acutule movebar ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaererent unde malum, et utrum forma corporea deus finiretur et haberet capillos et ungues, et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul et occiderent homines et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus perturbabar, et recedens a veritate ire in eam mihi videbar, quia non noveram malum non esse nisi privationem boni usque ad quod omnino non est. (quod unde viderem, cuius videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma?) et non noveram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita quam per infinitum, et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid in nobis esset secundum quod essemus et recte in scriptura diceremur ad imaginem dei, prorsus ignorabam. et non noveram iustitiam veram interiorem, non ex consuetudine iudicantem sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter, secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et David et illi omnes laudati ore dei. sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tamquam si quis nescius in armamentis quid cui membro adcommodatum sit ocrea velit caput contegi et galea calciari et murmuret, quod non apte conveniat; aut in uno die indicto a promeridianis horis iustitio quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est; aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post praesepia fieri quod ante mensam prohibeatur, et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid quod isto non licet iustis, et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem iustitiae utrique servierint, cum in uno homine et in uno die et in unis aedibus videant aliud alii membro congruere, et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta vetetur et vindicetur. numquid iustitia varia est et mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. homines autem, quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas conexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore vel die vel domo facile possunt videre quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat, in illis offenduntur, hic serviunt. haec ergo tunc nesciebam et non advertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. et cantabam carmina et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter et in uno aliquo versu non omnibus locis eundem pedem. et ars ipsa qua canebam non habebat aliud alibi, sed omnia simul. et non intuebar iustitiam, cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecipit et nulla ex parte variari et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios patres non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus verum quoque, sicut deus revelaret, futura praenuntiantes.