non dubia sed certa conscientia, domine, amo te: percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. sed et caelum et terra et omnia quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis cui misertus eris, et misericordiam praestabis cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, non candorem lucis, ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaviolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec amo, cum amo deum meum, et tamen amo quandam lucem et quandam vocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit edacitas, et ubi haeret quod non divellit satietas. hoc est quod amo, cum deum meum amo. et quid est hoc? interrogavi terram, et dixit, 'non sum.' et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. interrogavi mare et abyssos et reptilia animarum vivarum, et responderunt, 'non sumus deus tuus; quaere super nos.' interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis, 'fallitur Anaximenes; non sum deus.' interrogavi caelum, solem, lunam, stellas: 'neque nos sumus deus, quem quaeris,' inquiunt. et dixi omnibus his quae circumstant fores carnis meae, 'dicite mihi de deo meo, quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid,' et exclamaverunt voce magna, 'ipse fecit nos.' interrogatio mea intentio mea et responsio eorum species eorum. et direxi me ad me et dixi mihi, 'tu quis es?' et respondi, 'homo.' et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius. quid horum est unde quaerere debui deum meum, quem iam quaesiveram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios radios oculorum meorum? sed melius quod interius. ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales, praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium quae in eis sunt dicentium, 'non sumus deus' et, 'ipse fecit nos.' homo interior cognovit haec per exterioris ministerium; ego interior cognovi haec, ego, ego animus per sensum corporis mei, interrogavi mundi molem de deo meo, et respondit mihi, 'non ego sum, sed ipse me fecit.' nonne omnibus quibus integer sensus est apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare nequeunt, non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare, ut invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciant, sed amore subduntur eis et subditi iudicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi iudicantibus, nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic, sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur: immo vero omnibus loquitur, sed illi intellegunt qui eius vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt. veritas enim dicit mihi, 'non est deus tuus terra et caelum neque omne corpus.' hoc dicit eorum natura. viden? moles est, minor in parte quam in toto. iam tu melior es, tibi dico, anima, quoniam tu vegetas molem corporis tui praebens ei vitam, quod nullum corpus praestat corpori. deus autem tuus etiam tibi vitae vita est.