his ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum, si de veritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. aliter enim quaerimus de creaturae conditione quid verum sit, aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque voluerit. in illo primo genere discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt se scire arbitrantur; in hoc item altero discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis, domine, in te et delecter cum eis in te qui veritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad verba libri tui et quaeramus in eis vountatem tuam per voluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea.