TheoFons

Confessiones

CONF · Augustin · 400 · LA · 278 paragraphes · Psaumes : Vulgate · thelatinlibrary.com ↗

quis congregavit amaricantes in societatem unam? idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. quis, domine, nisi tu, qui dixisti ut congregarentur aquae in congregationem unam et appareret arida sitiens tibi, quoniam tuum est et mare et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formaverunt? neque enim amaritudo voluntatum sed congregatio aquarum vocatur mare. tu enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur aquae ut in se comminuantur fluctus earum, atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia. at animas sitientes tibi et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris occulto et dulci fonte inrigas, ut et terra det fructum suum. et dat fructum suum et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus similiter opitulantes, quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus, non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum qui iniuriam patitur de manu potentis et praebendo protectionis umbraculum valido robore iusti iudicii.