alii vero, quibus haec verba non iam nidus sed opaca frutecta sunt, vident in eis latentes fructus et volitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt tua, deus aeterne, stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari, nec tamen quicquam esse temporalis creaturae quod tu non feceris, cuius voluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata vel quae antea non fuisset exorta voluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te sive gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras mutationes faciant aut patiantur. vident haec et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent. et alius eorum intendit in id quod dictum est, 'in principio fecit deus,' et respicit sapientiam, principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem verba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit 'in principio fecit' ac si diceretur 'primo fecit'. atque in eis qui intellegunt 'in principio' quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo id intellegunt, sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram vocari hoc loco credunt, sed alius invisibilem atque visibilem, alius solam visibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.