TheoFons

Confessiones

CONF · Augustin · 400 · LA · 278 paragraphes · Psaumes : Vulgate · thelatinlibrary.com ↗

dicunt enim, 'quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum revelante spiritu diceret, ''in principio fecit deus caelum et terram.'' non caeli nomine spiritalem vel intellectualem illam creaturam semper faciem dei contemplantem significavit, nec terrae nomine informem materiam.' quid igitur? 'quod nos dicimus,' inquiunt, 'hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est.' quid illud est? 'nomine' aiunt 'caeli et terrae totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim universa quae sancto spiritui placuit sic enuntiare. tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola visibilia commendanda iudicaret.' terram vero invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intellegendam esse consentiunt. quid si dicat alius eandem informitatem confusionemque materiae caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? quid si dicat et alius caelum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam, ac per hoc universam creaturam quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam; verum tamen quia non de ipsa substantia dei sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt idipsum quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut aeterna domus dei, sive mutentur, sicut anima hominis et corpus, communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra, id est invisibilis atque visibilis iam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra invisibilis et incomposita, et tenebrae super abyssum, ea distinctione ut terra invisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante inluminationem sapientiae? est adhuc quod dicat, si quis alius velit, non scilicet iam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur, 'in principio fecit deus caelum et terram,' sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus vocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.