TheoFons

Confessiones

CONF · Augustin · 400 · LA · 278 paragraphes · Psaumes : Vulgate · thelatinlibrary.com ↗

nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et vis incommutabiliter, et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit incommutabiliter, nec videtur iustum esse coram te ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato commutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen.