TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Chlamidem autem coccineam induitur a militibus, et purpuream tunicam (Matth. XXVII, 27): in altera designans martyrum palmas, in altera regiae potestatis insignia: quod caro eius fusum toto orbe terrarum sanguinem esset susceptura pro nobis, et passio regnum paritura de nobis.