TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Corona quoque de spinis capiti eius annexa (Ibid., 29), quid aliud quam divini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi tamquam saeculi spinis triumphalis gloria Deo quaereretur. Nec flagella vacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur: Homo enim in plaga, et sciens ferre infirmitates, pro nobis dolet (Esai. LIII, 3 et 4), a nobis qui Deum antea fugiebamus flagella detorquens: tam patiens Dominus, ut fugitivorum vinculis proprias manus, fugitivorum flagellis suum corpus offerret. Detestabili itaque mentis affectu, honoratum tamen Iudaei exitum produnt; nam etsi compungentes coronant, illudentes adorant: etsi corde non credunt, quem perimunt, confitentur. Illis defuerunt boni operis affectus; Deo tamen suus non defuit honor: qui salutatur ut rex, coronatur ut victor, quasi Deus, et Dominus adoratur.