Diversitas autem visionum, frequentiam famulantium significat angelorum (Matth. XXVIII, 2), iuxta quod Dominus ipse promiserat dicens: Et videbitis angelos descendentes et ascendentes ad Filium hominis (Ioan. I, 51). Atque utinam cum Evangelii fine noster quoque sermo claudatur! .