TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Cur secundum Matthaeum et Marcum mandat discipulis: Praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32), ibi me videbitis (Marc. XVI, 7): secundum Lucam vero et Ioannem etiam intra conclave obtulit se videndum (Vers. 36)? Et quidem quod se videndum frequenter obtulerit (Ioan. XX, 19), et plusquam quingentis fratribus, et Petro, et Iacobo, etiam Apostolico probavimus testimonio (I Cor. XV, 6). Et Lucas in Actibus apostolorum docuit quod discipulis manifestaverit se vivere post passionem suam, in multis argumentis apparens his, et disputans de regno Dei (Act. I, 3). Ergo quia saepius et diversis apparuit, cum in Galilaea quando sit visus, nequaquam praescriptum ac definitum tempus Scriptura designaverit: in Hierusalem quando se obtulerit, et diem et horam expresserit; timidiores intra conclavia revisuntur, fortiores ad montem convenerunt.